Jdt 10

. etc. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis, poenitentiae gerit affectum: sed tamen spe remissionis et futuri praemii exhilarat animum. . Quia justum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore, unde: Haec omnia Abra pro dispensatione dominae suae observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitae suae tenere, non subito fiat rector alienae. etc. Sub dominatione saecularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Aelius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiae epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare. . .
Copyright information for VulgGlossa